monumenta.ch > Plinius > sectio 179

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 179
{CXVIII} sucum quoque eius in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit decoctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur decocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad dentium dolores, epiphoras.